monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII. > sectio 27 > 6 > 9 > sectio 4 > 47 > sectio 85 > sectio 176 > sectio 73 > 6 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 16. <<<     >>> 18.

17.

1 Sed dicis: Osculatus est Dominum.
2 Verum osculatus est labiis.
3 Hoc habet osculum populus Iudaeorum, ideoque dictum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8).
4 Ergo non habet osculum, qui fidem et charitatem non habet; osculo enim vis amoris imprimitur.
5 Ubi non est amor, non est fides, non est dilectio; quae potest esse suavitas osculorum?